- PLECTILIS Corona
- PLECTILIS Coronaapud Plautum Bacch. Actu. 1. Sc. 1. v. 37.Pro galea scaphium, pro insigni sit corona plectilis:a plectendo dicta est. Cuiusmodi coronae Graecis sunt ςτέφανοε πλεκτοὶ, Aeschylo ἄνθη πλεκτὰ; Homero Il. X. v. 469. πλεκτὴ ὠναδέσμη. Proprie autem florales coronae plecti dicebantur, i. e. in orbem formari. Unde πλέκειν τὸν αἰῶνα, plectere saeculum, eleganter de Deo Herodotus. Atque ad harum coronarum similitudinem factae quoque sunt Zonae plectiles, qualis illa, quam sibi Hippias Sophista Persicis consimilem fecit, apud Platonem in eo. Meminit coronae plectilis Artemidorus quoque, ubi recenset plectilem seu plicatilem supellectilem, linae, retia, sportas, nubeculas seu velamina, canistra, corbes, calathos, vittas, monilia aurea, torques et coronas, l. 4. c. 6. Pollux item, ubi varia in mundo muliebri πλεκτὰ enarrat, μαχαίρας, πυλεῶνας, κάλυκας, ςτρόφιον, ὀπιςθοσφενδόνην, σφενδόνην, ἀναδήμα, κάλαμον, καλαμίδα, ἔντροπον, l. 5. c. 16. Sed et Diademata πλεκτὰ fuisse, alibi diximus. Ars ipsa πλε. κτικὴ dicta, inter antiquissimas memoratur Platoni de LL. l. 3. Vide Paschalium, Coronar. l. 1. c. 13. et supra ubi de Plactili Corona, ac infra ubi, de Tonsili, quae plectili nexilique opponitur. Apud recentioris aevi Scriptores, occurrit vox plecta ex Graeco facta, de calice duas ansas habente, apud Ugutionem. Aliter vocem usurpat Iac. de Cessolis de Ludo Scacc. Loricamhabuit in corpore, plectas in pectore ferreas, ocreas in tibiis, apud Henr. Spelmann. in Glossar. Ubi plectae idem quod alias plata, Vide etiam infra Plocamos.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.